- MATRICULA
- MATRICULAvox nota Iureconsultis, catalogus, descriptio, index; Ματρίκιον καὶ ἀρχέτυπον τῆς Νουμιδίας, in Cod. Canon. Eccl. African. can. 86. Apud Scriptores Ecclesiaslicos duplex fuit Matricula; Clericorum: in quam Clerici Ecclesiarum referebantur, qui eô nomine stipendiorum Ecclesiasticorum erant participes; item in qua Clericorum Hebdomadariorum in Ecclesiae Officiis munus indicatum: et Pauperum: in qua pauperum qui ab Ecclesiis alebantur, nomina erant descripta. Et quidem hi Matricularii inde dicti, memorantur Aldhelmo de Anatol. et Vict. Omne patrimonium et ornamentorum gloriam etc. mancis et Matriculariis prodigâ liberalitate contulerunt. Ad quae verba bene Meursius, ex Glossis Isidori in Glossar. Matricularius, inquit, pauper; inops: quam interpretationem ipse confirmat Aldhelmus, in opmetr. cum ut hîc mancos et matricularios, ita mancos et pauperes vel egenos coniungit. De Martino,Dum stirpem manci et peplum ferret egenis.De Lucia:Pauperibus stirpem tribuens et munera mancis:Denique, de Anatosia et Victoria:Cunctaque pauperibus mox ornamenta misellis,Nil sibi servantes, vendunt pro stipe superna.Ratio nominis iam indigitata: Uti enim olim nomina illorum, qui frumentum de publico accipiebant, aereis tabellis notabantur; sic et pauperum, quos alebat Ecclesia, nomina matriculis inscribebantur, ut noscerentur et ordine citarik atque ad nomen respondentes, Principum et Ecclesiae liberalitate foverentur: Isti dicebantur Incisi, hi Matriculurii. Testamentum Remigii: Pauperibus duodecim, in matricula positis, ante fores Ecclesiae exspectantibus stipem, duo solidi, unde se reficiant. inferentur. Atque ut illos incidi dictos legimus, cum referentur in numeros ac catalogos frumentantium: sic hos expungi, cum eis distribuebatur, cuius gratia nomina, ut sic dicam, facta, atque in matriculam perscripta erant. Expunctus manipulus et expungi nomen, apud Plautum Cistell. Actu. 1. sc. 3. Expunguntur milites, cum militiae munere, expunguntur pauperes, cum inopiae onere ad tempus levantur. Expungunturnomina, quae solvuntur: expunguntur pauperes, quibus solvitur, quod gratuitum propter Christum debet Ecclesia. Expunctae rationes, in libris Iuris, cum paria sunt facta: expuncti, quorum cum necessitatibus paria fecit Ecclesia. Hinc ergo Matricularii, qui et referebantur in matriculas et expungebantur. Optatus dispungere dixit, l. 3. qui pauperes ubique dispungerent. Minus quidem proprie sed etiam recte: anteccdens namque ponitur pro consequenti, vel initium actionis pro actione tota: ut commissum proelium dicimus, pro pugnato. Dispungere enim rationes est subducere et summam facere: id quod praecedit, et ideo fit, ut expungantur. Quare et Tertullianus saepe illud pro hoc usurpat. Et, ut videtur, etiam Pacianus in par aen. Despectus multis Spiritus S. haec nobis capitalis periculi conditione legavit, Ubi vir doctissimus, Despectis, vel Despectis in idoliis. Gronov legit: Dispunctis tam multis. Loquitur enim de variis observationibus legis ceremoniarum, quibus adstricti fuerant olim Iudaei, quibusque sanguis Domini, sacrificiorum finis, solvit atque emancipavit fideles: cum exceptione trium illorum capitum, quae Actorum c. 15. v. 29. exprimuntur. Vide Gronov. Observat. in Eccl. c. 8. et la Cerda Adv. Sacr c. 21. et 76. Alebantur autem in domo peculiari, ad ostia Aedium sacrarum ut plurimum exstructâ, quae et ipsa Matricula, quemadmodum et Aedes nonnumquam facra, ei vicina, vocabatur: cuiusmodi domibus certi reditus, quibus aleretur pauperes, erant adnexi. Videsupra Mansionarius. Inter Matricularios vero Primicerii Matriculariorum erant, qui e numero reliquorum selecti, aliorum vitae moribusque invigilabant, uti habet Chrodegangus Reg. Canonic. Metens. c. ult. ubi multa de Matriculariis, et quomodo ad pietatem hi ab Episcopis formarentur. Porro ex matriculariis eligebantur quidam ad viliora Templorum adiacentium munia, verbi gratiâ qui campanas pulsarent, Aedium sacrarum custodiam haberent, eas verrerent, mundarentque et huiusmodi, ita ut deinceps, in alimoniae mercedem, Ecclesiarum obsequiis totos sese darent. Atque inde Matriculariorum in Ecclesiis Parochialibus origo, quorum sedes ideo ad Templi fores hodie, in Ecclesia Romana assignantur, quod cas observarent: vel, ut alii putant, quod Matricularum, quae ad ostia Aedis sacrae erant, essent custodes pauperumque alimoniis invigilarent, quod quidem munus seu onus ipsis postea Parochinanis attributum: Erant vero Matricularii, in Ecclesiis Cathedralibus et Collegialibus, ex ordine Clericorum et Laicorum, quorum munia ita exsequitur Auctor Historiae Episcoporum Autissio. dor. c. 59. Sacrista providere tenetur et exhibere Clericum unumMatricularium et alios, qui campanas pulsare, et ea quae ad officium suum pertinent, valeant exercere. Episcopus tres Matricularios, unum videl. Clericum, quem attitulavit Altari sanctae Crucis in eadem Ecclesia, ut ibi serviret in officio Sacerdotis, medietatem beneficii eiusdem Altaris illi matriculariae perpetuô iure annectens, cum centum solidis in denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis annuatim, et duos Laicos, quibus singulis decem libras in reditibus assignavit. In Ecclesia Parisiensi, Matricularii Sacerdotes seu Clerici, quatuor instituti fuêre ab Odone Episcopo, de quorum officio agitur in M. Pastorali l. 20. ch. 8. De Matriculariis vero Laicis eiusdem Ecclesiae, idem agit Odo in Charta anni 1204. quae ibidem habetur, etc. Matricularii tandem in Monasteriis munus ita describitur, in libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. apud Car. du Fresne, c. 21. Sacr sta socium et coadiutorem babere debet Matricularium Ecclesiae, ad cuius officium specialiter pertinet horas Canonicas nocte et die, ad officium celebrandum constituere, signa pulsare, horologium temperare, ad matutinas et in aestate, postmeridianam; ad excitandesFratres in dormitorio, nolam pulsare, ostia Ecclesiae statutô tempore claudere et aperire, et his, qui vel ad ianuas Ecclesiae vel Chori pulsant, ad eorum cansam cognoscendum occurrere--Matricularius adiuvare debet Sacristam in Ecclesia purganda, in lampadibus et praeparandis etc. Plura hanc in rem vide apud praefatum Car, du Fresne, Macros Fratres in Hierolexico, hîc infra, in voce Nutricarii. Uti autem Matricularii, sic Matriculariae, Diaconissae, Presbyterae, Viduae, quae in matriculam Ecclesiae relatae, heneficiis et reditibus Ecclesiarum alebantur, occurrunt apud Flodoardum, Hist. Rom. l. 1. c. 9. Spelmanno Matricula est Registrum, quô scribehant olim eorum nomina, qui in Ecclesiis Cathedralibus ad Baptismum perducti sunt: qui ritus apud Anglos testitutus est a Thoma Cromvello, A. C. 1538. Hinc Matricularius, qui in Matriculam, vel Xenodochium. namque et pro hoc Matricula apud veteres sumitur, ascriptus est. Matriculariae viduae, in Concilio Laodicensi c. 11. quae apud Graecos Presbyterae. Vide Henr. Spelmannum Glossar. Archeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.